Job 9

1et respondens Iob ait 2vere scio quod ita sit et quod non iustificetur homo conpositus Deo 3si voluerit contendere cum eo non poterit ei respondere unum pro mille 4sapiens corde est et fortis robore quis restitit ei et pacem habuit 5qui transtulit montes et nescierunt hii quos subvertit in furore suo 6qui commovet terram de loco suo et columnae eius concutiuntur 7qui praecipit soli et non oritur et stellas claudit quasi sub signaculo 8qui extendit caelos solus et graditur super fluctus maris 9qui facit Arcturum et Oriona et Hyadas et interiora austri 10qui facit magna et inconprehensibilia et mirabilia quorum non est numerus 11si venerit ad me non videbo si abierit non intellegam eum 12si repente interroget quis respondebit ei vel quis dicere potest cur facis 13Deus cuius resistere irae nemo potest et sub quo curvantur qui portant orbem 14quantus ergo sum ego qui respondeam ei et loquar verbis meis cum eo 15qui etiam si habuero quippiam iustum non respondebo sed meum iudicem deprecabor 16et cum invocantem exaudierit me non credo quod audierit vocem meam 17in turbine enim conteret me et multiplicabit vulnera mea etiam sine causa 18non concedit requiescere spiritum meum et implet me amaritudinibus 19si fortitudo quaeritur robustissimus est si aequitas iudicii nemo pro me audet testimonium dicere 20si iustificare me voluero os meum condemnabit me si innocentem ostendere pravum me conprobabit 21etiam si simplex fuero hoc ipsum ignorabit anima mea et taedebit me vitae meae 22unum est quod locutus sum et innocentem et impium ipse consumit 23si flagellat occidat semel et non de poenis innocentum rideat 24terra data est in manu impii vultum iudicum eius operit quod si non ille est quis ergo est 25dies mei velociores fuerunt cursore fugerunt et non viderunt bonum 26pertransierunt quasi naves poma portantes sicut aquila volans ad escam 27cum dixero nequaquam ita loquar commuto faciem meam et dolore torqueor 28verebar omnia opera mea sciens quod non parceres delinquenti 29si autem et sic impius sum quare frustra laboravi 30si lotus fuero quasi aquis nivis et fulserint velut mundissimae manus meae 31tamen sordibus intingues me et abominabuntur me vestimenta mea 32neque enim viro qui similis mei est respondebo nec qui mecum in iudicio ex aequo possit audiri 33non est qui utrumque valeat arguere et ponere manum suam in ambobus 34auferat a me virgam suam et pavor eius non me terreat 35loquar et non timebo eum neque enim possum metuens respondere

Copyright information for VulgJ